Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Metulodontia Parmasto, Consp. System. Corticiac. (Tartu): 117, 1968.
Type species: Kneiffia nivea P. Karst., Hedwigia 35: 173, 1896.
Carposoma perenne (rarius annuum), albidum, cremeum vel brunnescens. Margo farinosus, fibrillosus vel rarius cum rhizomorphis. Hymenium laeve, verrucosum vel aculeatum; aculei breves, ad 1 mm longi. Systema hypharum monomiticum. Hyphae basales strato tenui plus minusve parallele contextae, aliae irregulariter sat dense intertextae, subindistinctae, plus minusve tenuiter tunicatae, fibulatae (raro afibulatae, sed septatae), usu ex fibulis ramos formantes, 2-5 µm diam. Cystidia clavata, rarius subcylindracea vel subfusoidea, obtusa, primo tenuiter tunicata, deinde crasse vel crassiuscule tunicata sed ad apicem tunica uno gradu attenuatur et apex cystidii tenuiter tunicatus est; talia lamprocystidia crasse vel crassissime incrustata sunt. Basidia clavata vel subcylindracea, leviter utriformia, brevia (15-30 µm longa). Hymenium crassencens. Sporae ellipsoideae vel rarius subcylindraceae, parvae (3-6, rarius ad 10 µm longae). Ad lignum arborum coniferarum et frondosarum.
 
Taxon name: