Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list   Cymatoderma elegans (unica species.)
   
Literature:
 
Page number:290 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Cymatoderma elegans, (unica species.)
Fungus formosus, albus, sublus candidus imo niveus, supra albido-subflavescens, pileatus s. potius explanato-patellaeformis, 4 uncias ad pedem dimidium fere latus, substipitatus, stipite brevissimo (vix semi-unciali) crasso, difformi saepissime excentrico et laterali. -- Substantia coriacea, elastica, basi lineam, ambitu vix 0.5 " crassa. - Compositus videtur quasi e ramis concretis, in pagina inferiore (hymenio) optime conspicuis, ibidem nempe magis quam in pagina superiore prominentibus, simplicioribus, crassis, teretibus, funiculiformibus, c centro versus ambitum directione recta undique divergentibus, parallele ramosissimis, ramulis externis applanatis (supra concavis, subtus convexis), liberis, lobuliformibus, unde ambitus totius pilei elegantissime lobulato-fimbriatus evadit.
Cum funiculi paginae inferioris canaliculis s. faveolis paginae superioris respondeant, veros ramos s. funiculos adesse jure dicere non possumus, sed potius substantiam fungi ipsam totam in prominentias funiculiformes (canaliculis intermediis) exaratam, ideo proprie undulatam, e basi nempe versus ambitum divergentem et ramosissime undulatam.
Pagina fungi inferior (hymeneum) tota (tam prominentiae quam canaliculi) papillis conicis, acutis, innumeris, confertis, majusculis (nudo oculo jam e longinquo conspicuis) obsita, lobulis marginalibus nullis, laevibus; - pagina superior (pileus) e strato molli, carnoso-velutino s. carnoso-tomentoso, cum pagina coriacea inferiore intime concreto constans, inaequalis inter costas canaliculato-foveosa, costis divergentibus acutis, hinc inde in fimbrias aculeiformes, s. cristaeformes elongatis. Hymeneum totam paginam inferiorem (non papillas tantum) occupans, ascis tenerrimis filiformibus.
Legi mense Febr. Truncicola in silvis sept. Montis Panggerangi. - Alt. 4003'! V. fig. 10.
 
Taxon name: