Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:157 
Description type:Latin diagnosis 
Description:497. POLYPORUS(Fomentarius) LEUCOPHAEUS M. mss.: dimidiatus; pileo maximo suberoso-lignoso convexo-plano tuberculato-noduloso glabro, tandem concentrice sulcato, crustaceo-laccato, ex albo lacteo cinerascente, lineolis obscurioribus fasciato, margine obtuso lacteo sterili; poris minimis primo niveis tandem fuscescentibus, ore intusque albis.
HAB. Ad truncos America; borealis. Ohio: SULLIVANT.
DESC. Pileus dimidiato-sessilis, semiorbicularis, maximus, transversim 3 decimetra latus, 13-15 centim. longus, postice fere decimetrum crassus, laccatus seu crusta rigida sat crassa indutus, initio lacteus, lineolis cinereis concentricis marginem versus notatus, tandem cinerascens et superficiem Sterei fasciati SCHWZ. referens. Margo obtusus, late sterilis, ut et hymenium junius, candidus. Substantia durissima, floccoso-suberosa, badia. Pori longissimi, omnium minutissimi, intus nivei, ore obtuso eadem materia, qua totus fungus primitus est vestitus, initio obturati, dein obducti.
OBS. lnter P. australem et P. applanatum, ut ita dicam, medius, a quibus crusta lactea obducente nec unquam ex toto secedente longe distat.
Status abnormis in quo cl. Sullivant huncce fungum mecum communicavit summopere notabilis. Dignus est insuper quem breviter describam, ut doctrinam de hymenii positione supera et infera novis fitmissimisque argumentis confirmare possim. Lex est omnibus mycologis accepta et nullis exceptionibus obnoxia ut stratum proligerum in Hymenomycetibus ad terram tendere, dum e contrario in Discomycetibus sursum spectare semper debeat.
Initio igitur Polyporus leucophaeus tota basi trunco erecto horizontaliter affixus erat. Quum autem arbor prae vetustate decidit atit indigenis caesa est et loco natali derelicta, tum coepit facies hymenina fungi, cujus vegetatio normalis ob eam causam interrupta fuerat strato albo crasso (velo) se incrustare et novos pileos (12) (horizontales), imbricatos, matri caeterum simillimos, proferre.
Aliud haud minus probans ac prius argumentum in eodem exemplari inveniendum est. Haec pars enim fungi maxime declivis sensim torquetur, donec hymenium in terram versum novum stratum pororum progeneret. Has observationes in laevi habere haud credidi.
 
Taxon name: