Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:127 
Description type:Latin diagnosis 
Description:399. AGARICUS (Psathyrella) FALCIFOLIUS M. mss.: caespitosus; pileis membranaceis e sphaerico campanulatis expansis, disco laevi luteolo, ambitu patente nigrescente striatulis crenulato-fissis; stipitibus basi junctis bulbillosis flexuosis fistulosis, apice striatis pallidis; lamellis falciformibus rotundato-affixis e pallido nigris.
HAB. Ad cortices et folia dejectos. Columbus: SULLIVANT, Icon., n° 9 bis.
DESC. Caespitosus. Pileus primo exacte globosus, diametro 2-3 millim. aequans, dein campanulatus, margine patente, tum cucurbitulam vel campanam vitream ad pepones maturandas usitatam exacte referens, tandem ambitu crenato-fissus, basi 3 centim. latus, 1.5centim. altitudine superans, a disco luteolo laevi ad marginem usque nigrescentem densissime tenuissimeque etiam in sicco specimine striatulus et forsan in vivo micaceus, quod ex icone vix eruere licet. Pileus siccus unicolor, obscure et sordide rufus, margine inflexo. Stipes pallidus, rufescens, cartilagineus, fistulosus, flexuoso-incurvus, cum pileo continuus, basi subbulbosus, mycelio concolori ligno, cortici aut foliis affixus, laevis, demto apice incrassato striatus, 4-10 centim. longus, 1-2 millim. crassus, siccus flaccidus. Lamellae tetradyma, longiores falciformes, nempe basi rotundo-affixae, 3 millim. latae, inde ad marginem attenuato-acutae, conferta, primo pallidae, tandem aciem versus nigrae. Sporae spadiceae, ovoideae, obtusissimae, 0,0065 mm diametro majori metientes.
0BS. Striis pilei necnon forma et angustia lamellarum ab A. campanulato et A. papilionaceo aeque differt.
 
Taxon name: