Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:150 
Description type:Latin diagnosis 
Description:470. PANUS ARSENARIUS M. mss.: pileis imbricato-caespitosis carnosis crassis ochroleucis spathulato-flabelliformibus, margine tenuescente laceris, basi in stipitem brevem subnullumve compressum attenuatis, supra glaberrimis (in sicco subfarinosis) radiatim lineolatis; lamellis polydymis angustis decurrentibus concoloribus, acie acuta integerrimis.
HAB. Supra radices Iatrophae Curcas ad summam soli superficiem repentes in insula Sancti-Nicolai. Cap Vert: BOLLE.
DESC. Pilei plures imbricati, a forma obovata spathulatave ad flabelliformem variantes, 5-9 centim. longi, 3-5 centim. lati, nisi ad insertionem ubi sunt brunnei, unicolores ochroleuci, antice. tenuescentes et tandem lacero-laciniati, postice in stipitem 1-2 centim. longum, 8-10 millim, crassum (saepe nullum) tereti-compressum,glabrum attenuati. Lamellae polydymae, lineares, inferne in stipitem decurrentes, 2 millim. et quod excedit latae, acie acutae et integerrimae. Trama fibrosa in hymenium 0,04 mm crassum radians. Sporae oblongae, hyalinae, albae.
 
Taxon name: