Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:96 
Description type:Latin diagnosis 
Description:319. AGARICUS (Amanita) FLAVO-RUBENS B. et M. mss.: pileo convexo expanso rubescenti-llavido, verrucis crassis inaequalibus farinosis luteis adsperso; carne alba; stipite rnedullato-cavo elatiori squamuloso basi bulboso nudo apice farinoso; aunulo supero reflexo lacero; lamellis didymis confertis attenuato-attingentibus albis.
HAB. Ad terram in sylvis prope Columbum, in statu Ohio Americae foederatae: SULLIVANT, Icon., no 224.
DESC. Pileus carnosus, convexus, mox explanatus, 9 centim. latus, obscure umbonatus, rubro flavoque variegatus, verrucis crassis irregularibus luteis sparsim adspersus, margine lineatus. Caro alba vel lutescens. Stipes intus medullato-cavus, extus infra annulum reflexum squamosus, basi bulbosus, pileo concolor, apice farinosus (ex icone zebrino-cinerascens), 15 centim. longus, medio centimetrum crassus. Lamellae di-tridymae, confertissimae, utrinque attenuatae, subapproximatae 3-4 millim. in medio latae, 0.125 millim. crassae, albae. Hymenium tenuissimum. Sporae albae, hyalinae, globosae, diametro centimillim. aequantes.
OBS. Habitus Lepiotae cujusdam Amanitae rubescenti affinis, at carne lutea, haud rubescente, verrucis luteis et stipite procero cavoque ab ea facile distinguendus.
 
Taxon name: