Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:100 
Description type:Latin diagnosis 
Description:330. AGARICUS (Clitocybe) OHIENSIS M., mss.: gregarius, subcaespitosus; pileo carnoso-membranaceo convexo-depresso umbilicato margine striato involuto mox expanso stipiteque cavo sursum deorsumque incrassato striato e cinnamomeo rubris expallentibus glabris; lamellis tridymis distantibus roseis crassis acie obtusis, longioribus decurrentibus.
HAB. Ad ligna terra obruta in sylvis, junio. Colombus: SULLIVANT, Icon., no 56.
DESC. Pileus carnoso-membranaceus, convexus, primo hemisphaericus, centro depresso cyathiformis, tandem (an normaliter) foramine regulari terebratus, initio margine crasse striato involutus, adultus expansus, 3 ad 5 centim. diametro metiens, e cinnamomeo rubescens, glaber. Stipes 3 ad 4 centim. longus, medio 5-6 millim. crassus, basi apiceque incrassatus, striatus, intus totus cavus, pileo concolor. Lamellae tridymae, subdistantes, crassae, acie obtusissimae, 3 ad 5 millim. medio latae, longiores in stipitem decurrentes, (ex icone) roseae seu pileo multo dilutiores, exsiccatae vero pallidae, subfarinaceae. Hymenium cnm trama fibrosa. Sporae albae, globosae, exasperatae, centimillimetrum diametro aequantes.
0BS. Habitus Lentini oreadis, at charactere generico sat distincta species. Etiam A. fusipedi affinis a quo stipite et lamellis decurrentibus abunde differt. Quaedam individua A. laccati cum nostro ad speciem conveniunt, quae revera sporis laevibus distinctissima.
 
Taxon name: