Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:121 
Description type:Latin diagnosis 
Description:384. AGARICUS (Psalliota) FOEDERATUS B. et M. mss.: pileo carnoso tenui ex ovoideo campanulato fulvo, centro depressiusculo, margine striato appendiculato, squamulis albis sparsim granuloso; stipite crasso intus excavato excoriato; annulo amplo reflexo; lamellis lineari-attenuatis adfixis e rubello fuscescentibus.
HAB. Ad terram in pascuis circa Columbum, julio: SULLIVANT, Icon., no 87.
DESC. Subcaespitosus, elegans. Pileus carnosus, tenuis, initio ovoidens, mox campanulatus, tandem convexus, medio umbilico parvulo excavatus, margine demisso (in exsiccatis involuto) striato ob velum residuum appendiculatus, fulvus, squamulis atomariis sparsis albis persistentibus tectus, explicatus 5-7 centim. latus, 2-3 centim. altus. Stipes cavus at pariete interiori fibrillosus, basi leniter crassescens,
superne annulatus, annulo lato reflexo lacero-persistente, infra annulum cortice rupto excoriato - squarrosus et tum, ex icone, faciem A. ocreati praebens, decim, longus, centim. et quod excedit crassus. Lamellae subtridymae, lineares, longiores 0.5 ad 2 millim. medio latae, 26 millimillim. crassae, primitus roseo-lilacinae, adultae fuscescentes, acie albo-pulverulentae, postice adnatae indeque ad marginem sensim attenuatae. Sporae fuscae, ovoideo-oblongae, majori diametro fere centimillim. aequantes.
0Bs, Prope Agaricum ocreatum HOLMSK. collocandus.
 
Taxon name: