Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:123 
Description type:Latin diagnosis 
Description:387. AGARICUS (Psilocybe) SULLIVANTII M., -in litt. ad cl. SULLIVANTIUM, 4 jun. 1850.- pileo carnoso convexo-hemisphaerico amplo e carneofulvo rufescente, verrucis sericeis conicis fuscellis toto exasperato, margine expanso (exsiccatione involuto) fusco-liturato (lituris flexuosis radiantibus ramosis pulchre variegato); stipite crasso inferne incrassato suboblongo fusco-verrucoso, sursum nudo, intus cavo; lamellis postice latis convexis polydymis fusco-purpurascentibus tandem nigrescentibus stipiti secedenti-affixis; sporis fuscis amygdaliformibus,
HAB. In terra nuda prope Columbum, provinc. Ohio, Amer. boreal. a cl. SULLIVANT lectus, cui libentissime dicavi. - Icon splendida, no 258, a cl. ROBINSON picta.
DESC. Species perpulchra, distinctissima. Pileus carnosus, convexo-hemisphaericus, crassus, 11 ad 12 centim. latus, carneo-fulvescens, verrucis confertis conicis sericeis brunneis obtectus, margine attenuato demisso primitus exsiccationeque involuto obscuriori, lituris radiantibus flexuose ramosis pulchre variegatus. Stipes decimetrum et ultra longus, pallidior, infra medium oblongo-incrassatus eisdem verrucis pilei coopertus, sursum nudus, striolatus, in hymenophorum dilatatus, intus cavus. Lamellae tetra-polydymae, e fusco purpurascentes, acie integerrimae, tandem nigrae, longiores stipiti attingentes et ibi centimetrum fere latae, antice sensim attenuatae, acute desinentes, 10 ad 13 millimillim. crassae, tandem nigrae. Hymenium e sporophoris elavato-pistilliformibus, nonnullis obconicis quadricuspidatis, 0.5-2 centimillim. longis hyalinis compositum. Sporae (quaternatae) fuscae, amygdaliformes, centimillimetro paululum breviores. An species novae tribus Pilosaces?
 
Taxon name: