Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Hydnum fraceolens
   
Page number:202 
Remarks (internal):Totus fungus, tum vivus, cum siccus (etsi tunc minus) fraces olet; ejus succus oleosus colore testaceo digitos prementes inficit: pileus interdum graminum aut aliarum vicinarum plantarum foliis transfixus invenitur. 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Hydnum fraceolens
Hydnum pileo subacituli, Ientiformi, spongioso, oleolenti; supra velutino, fossuloso, viridi-testaceo, seneseenti fusco, plano-infundibuliformi, lignoso-suberoso, sublanato.
Fungus solitarius, subsessilis.
Stipes brevissimus, fere nullus, obconicus; basi radicali acutiuscula, obliquus; crassus, solidus, fuscus.
Pileus, in vivo atque adulto, suborbicularis, lentiformis; saepius margine subrepando, rarius una aliave fissura sive emarginatura, utrinque fere unicolor, primum ex viridi testaceus, demum fuscus, intus farctus et fibrosus, coriaceus, seu spongioso-sublignosus, diametro 3 ad 5 uncias; superne subvelutinus, inaequalis, fossulis irregularibus excavatus, ut in cortice suberoso, nonnullis guttula lucida oleum redolenti repletis; inferne aculeis concoloribus, non secedentibus, ad pilei marginem brevissimis, ad centrum longioribus, acutioribus, imbricatis.
In sicco et emortuo, pilei margines eriguntur, facies superior aliquantulum deprimitur in formam quasi plano-infundibularem, fossulae profundiores fiunt, huc illucve lana albida laxa instructae, et totus fungus, nisi cito loci humiditate putrescat, lignoso-suberosus redditur.
Habitat ad terram humosam in pineto de Marrocos; prope Conimbricam, autumno et hyeme.
Usus. Tam protinctili, quam pro fomite inservire potest.
 
Taxon name: