Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Boletus fasciatus.
   
Literature:
 
Page number:1921 
Remarks (internal):Obs. Forma pulvinata B. igniario L. praecipue accedit, sed haec saepe depressa plana invenitur. et superficie laevior; et color utriusque lateris et substantiae diversus.
 
Description type:Non-original description 
Description:Boletus fasciatus.
Boletus pulvinatus depressusque inaequalis, laevis fusco-ferrugineus, nigro-fasciatus; poris tenuissimis rotundis albidis. Prodr. p. 149.
In caudicibus antiquis provenit in Jamaica montosa.
Pileus sessilis, solitarius, dimidiatus semirotundatus, pulvinatus l. planiusculus depressus, inaequalis ab uno alterove minore supra quasi accreto; laevis, fusco-ferrugineus, fasciis nigris concentricis notatus, margine plerumque obtusus.
Tubuli breves, bilineares.
Pori minutissimi, rotundi, obtusi, albescentes, oculo armato subpubescentes.
Substantia sicca, duriuscule, pallide fusca.
 
Taxon name: