Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Boletus supinus
   
Literature:
 
Page number:1926 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Boletus supinus
Boletus acaulis, resupinatus subtus convexus, laeviusculus albus, superne poris impalpabilibus. Prodr. p. 149.
Truncis arborum antiquarum adnascitur in montibus Jamaicae.
Pileus sessilis, solitarius, dimidiatus semirotundatus, latitudine transversali bipollicari, resupinus, subtus convexus laeviusculus albus l. pallidus f. tuberculis minutis parum inaequalis; margine compresso obtusato; supra f. latere fructificante planus.
Tubuli brevissimi.
Pori nudo oculo vix discernibiles, armato rotundati, margine obtusi, cinereo-fusci.
Substantia duriuscula, suberosa, pallide ferruginea.
Obs. An constanter resupinatus, vix dicere possum. Specimen unum alterumve tantum observare mihi licuit.
Supinum appellavi, ut a B. resupinato fl. dan., t. 844 distingueretur.
 
Taxon name: