Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Ramaria leptoformosa sp. nov. (Pl. VI Fig. 34, Pl. XV Fig. 69)
Basidiocarpia terrestria 4.5-17 cm alta 2-10 cm crassa, basi 0.5-5.0 x 1-4 cm, simplici vel plerumque fasciculi ramorum primariorum Saepe connatorum duorum usque ad decem constata, e basi usque ad septuplo sursum ramificantia, basi alba, ramis dilute aurantiirubris apicibus flavis vel aurantiacis, contextu concolori. Consistentia carnoso-fibrosa in siccitate cretaceo-friabilis. Sectiones ramorum speciminum vivorum tinctura guaiaci et solutionibus guaiacoli, acidi carbolici, et anilinae adfectae, interdum solutionibus alpha-naphtholi, pyrogalloli leniter adfectae. Sporae 8-13 x 3-5 µm, numero medio 10.6 x 4.1 µm, subtiliter verruculosae. Basidia 41-80 x 8-12 µm basi fibulatas. Hyphae contexti 2-14 µm crassae tenuitunicatae infrequenter prope spetum vesiculatae 9-15 µm crassae fibulatae. Hyphae gloeoplerae 3-3.5 µm crassae.
Holotypus M-724 ad lacum Kachess in comitato Kittitas pagi washingtoniaci 10/15/67 lectus, in herbario SUCO conservatus.
 
Taxon name: