Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Ramaria rubribrunnescens sp. nov. (Pl. VII Fig. 39)
Basidiocarpia terrestria 7-16 cm alta 5.5-11 cm crassa, usque ad nonies e stipite sursum ramificantia, stipite simplici vel subfasciculato 1.0 x 0.7 cm, basi alba, ramis primordialibus dilute rubris apicibus dilute luteis, ramis maturis et apicibus dilute aurantiacis leviter brunneolis suffusis, partibus inferis receptaculi extense rub rib runnescentibus, contextu concolori. Consistentia carnis carnosofibrosa in siccitate cretaceo-friabilis. Sectiones ramorum speciminum vivorum solutionibus alpha-naphtholi, guaiacoli, et tinctura guaiaci leniter aut haud adfectae. Sporae 10-14 x 3.5-5p, numero medio 12.3 x 4.4p, subtiliter verruculosae vel laeves. Basidia 41-67 x 8-ll µm bass fibulis destitutae. Hyphae contexto 2-13 µm crassae parietibus 0.25-1.5(-2.0) µm crassis, prope septum infrequenter vesiculatap9-12 µm crassae, fibulis destitutae. Hyphae gloeoplerae infrequentes 2-4.5 µm crassae.
Holotypus M-844 ad rivum Ipsut prope viam in territorio conservato montis Rainier in comitato Pierce pagi washingtoniaci 11/1/67 lectus, in herbario SUCO conservatus.
 
Taxon name: