Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Radulomyces sibiricus Parm. sp. nova.
   
Literature:
 
Page number:223 
Remarks (internal):A specie R. notabili sporis minoribus et basidiis brevioribus differt. 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Radulomyces sibiricus Parm. sp. nova.
Carposomata resupinata, substratum incrustantia, 0.5-5 cm diam., inter se confluentia et ad 20 cm long., tenuia (50-150 µm crass.), ceracea, indurescentia, adnata. Margo ad 1 mm latus, farinosue, albidus, deinde indistinctus. Hymenium laeve, cremeum vel flavido-cremeum, deinde nonnumquam leviter ochracao coloratum.
Hyphae distinctae, basales strato tenui plus minuseve dense intertextae, ramosae, tenuiter tunicatae, fibulatae, (1,5)-2-3-(3.5) µm diam. Hyphae subhymeniales dense intertextae. Cystidia desunt. Hyphidia numerosa, flexuosa, leviter nodulosa, diametro inaequali, non raro parum ramosa, nonnumguam leviter fusoidea (similia cystidiolis), 2-3-(5) µm diam. Basidia utriformia-clavata, substipitata, ad basim nonnumquam leviter flexuosa, (25)-30-40 x 6-7.5 µm cum sterigmatis (2) 4 subconicis leviter arcuatis 6-8-(10) µm longis. Sporae late ellipsoideae, uno latere compressae, tenuiter tunicatae, non amyloideae, cum papilla admodum magna, nonnumquam uniguttulatae, 6-7.5-(8.5) x 4.5-5.5-(6.5) µm.
Ad Iignum arborum coniferarum (Abies sibirica et al.).
U.R.S.S.: regio Krasnoiarsk et regio autonom. Montano-Altaica, alt. ad 1500 m. Typus: regio, Krasnoiarsk, reservatum Stolby, in abieteto ad caudicem Abietis sibiricae prolapsum, 10. IX 1958 legit E. Parmasto, in herb. Inst. Zool. et Bot. (Tartu) (nr. 8956).

 
Taxon name: