Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list   Radulomyces submolaris Parm. sp. nova.
   
Literature:
 
Page number:224 
Remarks (internal):Ab aliis speciebus Radulomycetis colore proprio carposomatum, hymenio irregulariter papilloso et forma dimensionibusque sporarum differt. 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Radulomyces submolaris Parm. sp. nova.
Carposomata resupinata, 0.3-3 cm diam., deinde confluentia, ad 10 cm long., tenuia (200-300 µm crass.), ceraceo-membranacea, adnata, usu subtiliter rimosissima. Margo ad 1 mm latus, tenuis, fibrillosua, albidus, tempore vanescens. Hymenium laeve, deinde in media parte carposomatis irregulariter papillosum (papillae ad 0.5 mm alt. et ad 1 mm diam., paene semiglobosae), pallide ochraceum, posterius nonnumquam cremeo-ochraceum.
Hyphae basales plas minusve parellele contextae, ramosae, incrassate vel crasse tunicatae, fibulatae, 1.5-3-(3.5) µm diam. Hyphae subhymeniales dense verticaliter contextae, incrassate tunicatae. Cystidia desunt. Hyphidia numerosa, nonnumquam leviter flexuosa, rarius ad apicem leviter ramosa, 2.5-3.5 µm diam., ad 15 µm ex hymenio prominentia. Basidia elavata, 30-45 x 6.5-8-(10) µm, cum sterigatis 4 primo crassis et digitatis, deinde 6-8 µm longis, subconicis. Sporae cylindraceae., rectae vel uno latere leviter concavae, (8.5)-9.5-12 x 4.3-5-(5.5) µm.
Putredo ligni flavida, fibrillosa.
Ad ramos et caudices arborum frondosarum (Alnaster fruticosa, et al.) deiectas. U,R.S.S.; regio auton. Montano-Altaica et R.P.S.S.A. Jacutica.
Typus: regio auton. Montano-Altaica, reservatum Altaicum, Kyga, IX 1959 legit E. Parmasto, in herb Inst. Zool. et Bot. (Tartu) (nr. 8017).

 
Taxon name: