Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:37 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileo primum subcampanulato, dein convexo vel convexo-plano, 35-65 mm., saepe undulato inaequabilique, leviter mammoso, hygrophano, longuis udo striato, ex griseo brunneo aut magis minusve pallide vel intense brunneo, sicco pallidiore, non autem albo. Stipite longo vel longissimo, 40-95 x 4-13 mm, saepe in humo altius condito, saepe flexuoso vel incurvato, magis minusve deorsum torto et saepe attenuato, pleno, dein subcavo, glabro, longe striatulo, candido, mycelio ad basim praedito. Carne duriusculo, candida, odore atque sapore farinaceo. Lamellis non stipatis inaequalibus, nonnunquam subsinuosus, sinuato-adnatis, non ventricosus, interdum in magnis carpophoris in lateribus venosis, plerumque autem levissimis, candidis, dein lepide ex aurantiaco roseis. Sporis subglobosis vel saepius fere symmetris porrectis complexis, ocellatis, 9.5-10-11.75 x 6.25-7.5-7.75 micr. Basidiis clavatis, 10-15 x 35-45 micr. Pilis marginum nullis.
 
Taxon name: