Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Entoloma luteobasis Ebert & E. Ludwig
   
Literature:
 
Page number:190 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Entoloma luteobasis Ebert & E. Ludwig
Bibl.: Noordel. & Hauskn. in À–sterr. Z. Pilzk. 7: 241-242. 1998.
Pileus 2,5-5 cm, umbone lato instructus, margine initio admodum inflexo; carne solida crassaque; non hygrophanus; exsiccatus pauxillum expallescens, omnino furvus tenui colore porphyretico intermixto; media parte semper instrato denso, coactili, quod nee detergeri potest et quiddam veli simile esse videtur distincta. Lamellae dente adnatae, admodum confertae; acie tenui, serratim valde scissa, recentes albae, turn rosaceae. Stipes 6-8 x 0,8-1,4 cm; cylindricus, basi leniter clavata; superficie in longitudinem spisse virgata; locis quibusdam per transversum se scindente et quasi floccos agente, ut structureae velares simulentur, processu aetatis paulatim cavefit; in parte superiore colore ex carnrno porphyretico, in base semper luteo-ochraceo est. Caro alba, deinde in foraminibus a vermiculis excavates eodem colore luteo quo baseos pars exterior; farinam et olore et sapere apparet. Notae microscopicae: Sporae 6-8 x 6-7 (7,5) ?m, isodiametricae quaternis quinisve (senisve) mucronibus obtusis; LB-quotus (qui dicitur) 1-1,1-1,2. Basidia tetraspora. Cystidia desunt. Fibulae in omnibus partibus carposomatis abundant. Tegimen pilei ixocutis ex hyphes angustis, cylindricis 2-4,5 ?m latis compositum. Subpellis bene educta et manefesta ex elementis brevibus et latis constat. Pigmentum intra cellulas inclusum saepe granulatum.
Lectum: 4.10.1990 in regione Eiflia (Eifel) in valle Remelbachtal prope Mürlenbach MTB 5805/2, 420 m NN, leg. E. Ludwig, in selva arborum frondentium (Aceris, Fraxini, Fagi, Populi, Carpini) in solo lutoso supra saxum arenaceum partes calcis continens strato, herbis paene carente.
Holotypus: in Rijksherbarium Leiden, Holland.
 
Taxon name: