Search on : Taxa descriptions

 


   
Page number:193 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Toms fungus carnosus, tenuis, jove udo fragilis, siccus subrigidans. Pileus 2,3-3(-6) cm latus, primitus subgloboso-campanulatus, margine obtuso, deflexo-inflexo, mox convexus, demum fere explanatus, turn saepe, praecipue marginem versus, late undulosus, umbone exigue vel papillo praeditus, nudus, laevis, hygrophanus. Udus olivaceo-umbrinus ("Brownish-Olive" - "Mummy Brown" sec. nomencl. Ridgway), opacus, sub lente e fibrillis innatis caliginoso-virgatus, margine a lamellis perlucentibus incpospicue striato. Siccus valde depallens, perpulchre et intense sericeo-splendens. Stipes (3-)4-6(-8) cm longus, 3-5(-7) mm latus, interdum subexcentricus, saepe tortus vel applanatus, longitudinaliter striatus, deorsum tomento albide vestitus, demum fere cavus, facile scissilis, vulgo pileo pallidior. Lamellae rotundato-liberae, vix confertae vel fere distantes, latae (in medio 4-5 mm), inaequales (marginem versus plurimae breves), initio sordide griseo pallidae, demum griseo-rubello tinctae, acie interdum pallidiore, saepe irregulariter crenulatae vel laceratae. Sapor mitis; odor nullis. Sporae 9-10 x 7-8 µm, globoso-angulatae (vulgo 6 angulatae), apiculatae, vulgo uniguttatae, s.m. debiliter rosellae, in cumulo rosae. Basidia tetraspora, 30-34 x 9-11 µm, sterigmata recta, 3,5-4 µ longa. Habitat aggregatum vel seriatim inter muscos et gramina locis apricis ad marginem silvarum acerosarum etc. mense majo.
 
Taxon name: