Search on : Taxa descriptions

 


   
Page number:8 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Ag. infula tenacissimus, pileo membranaceo conico expanso papillato nitido hygrophano, stipite subfistuloso rigido glabro nudo fusco, lamellis secedenti-liberis confertissimus e candido roseis. In terram nudam humosam in sylvaticis passim. Statura et magnitudine, more affinium admodum variai ut e forma plurimas fingeres species, sed tenacitas, facies polita, ceterum nitor, lamellarumque candor facile distinguunt. Nunc pusillus, stipite filari unciali, nunc firmior, (pro ratione semper tamen gracilis) triuncialis, semper vero eximie cartilagineus, tenacissimus, striatus, politus et prorsus nudus, pileo concolor, basi tantum e mycelio pubescente. Pileus membranaceus, lentus, conicus l campanulatus, majorum saepe repandus et difformis, centro demum depresso, -3 une latus, laevis, humidus cervinus I. fuligineus, siccus isabellino-lividus, in utroque statu nitidus. Lamellae tenues, angustae, confertissimae, primo candidissimae. Insertio ut in omnibud affinibus variai adnexa et secedente libera.
 
Taxon name: