Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:630 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileo 1-2 cm diam., tenuiter carnoso, expanso, umbone nigro prominenti acutoque ornato, radialiter rugoso-venuloso et exsiccatione atrofusco-variegato, conspecte hygrophano, sicco triste griseo, haud lucido. Stipite longo, 3-4 mm Grasso, basi vix in Grassato, firmo, fragili, obscure griseo-ochraceo, fibrilloso striato, sicco tamquam pruinoso. Lamellis confertis, tenuibus, conspecte late ventricosis, postice rotundatis, griseo-ochraceis, tum carneis. Sporis obtuse angulatis, oblongis, 8-10 µ. Odore amoeno. In caespite in pineto antiquo loco graminoso et udo post deversorium in silva prore Krc maio 1920. Nolaneae variegatae Vel. alioquin proxime affinis, sed haud identica. Ambae species probabiliter sectionem propriam efficiunt.
 
Taxon name: