Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:473 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Locis graminosis pratorum juxta Upsaliam nobilem hanc speciem legit Filius Osc. Rob. Fries. Major, mollis et rigescens simili et fragilis. Stipes solidus, totus fibrosus et in fibras facile fissilis 3 unc. circiter longus a basi incrassata (4-5 lin.) aequaliter attenuatus, mollis, nudus, sed impolitus, opacus, purpurascenti-fuligineus, basi albovillosus. Pileus leviter carnosus, scissilis, e campanulato mox expansus, umbonatus, 3 unc et ultra latus, fuscofuligineus, non hygrophanus, licet siccus expallens murinus, in utroque statu valde opacus, laevis glabriusculus, (accuratius enim inspectus cuticula fibrilloso-contexta) in ambitu repandus et saepe inciso­lobatus. Caro concolor, in sicco vero alba. Lamellae postice truncatae, fere liberae, subdistantes, 2-3 lino latae, ventricosae, distinctae, primo griseo-albidae, dein e sporis roseis griseo-rubellae.
Tipizzazione - Holotypus: non esiste; località di raccolta del tipo: presso Uppsala, Svezia.
 
Taxon name: