Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:205 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 8-12 mm diam., late campanulatus centro subacutus sed non papillatus, margine integer, haud involutus, attenuatus, tenuiter carnosus, non hygrophanus (lamellis non pellucidis), lotus aequaliter pulchre obscuro cyaneo-violaceus, paulisper nitidulus, sub lente distincte obscure radiatim fibrillosus, subscaber sed sine squamulis. Stipes 30-35 x 1-1,2mm, rectus, tenuis, basi non incrassatus, mycelio niveo parce instructus, lotus pileo concolor, i.e. obscure cyaneo-violaceus, laevis, nudus, sub lente tantum inconspicue fibrillosus. Lamellae distantes (L = 16­20, l = 1-4), haud ventricosae, leviter emarginatae, breviterque decurrentes, albidae (numquam lincio coeruleo), denique pallide roseolae, acie concolore, integro instructae. Caro inodora. Basidia 25-35 x 8-11 µm (ex cl. sterigmata 2,5-4 µm longa), tetraspora. Cheilocystidia sparsa, cylindracea, ottusa vel clavata, tenuiter tunicata, hyalina, intus dense minuteque granulosa, basidia 30-35 µm superanti a, 8 µm crassa. Sporae 10-12 x 6,5-8 µm, oblongae, obtuse angulatae (6-8), apiculo distincto 1,5 µm longo instructae, uni- rarius biguttulatae, subhyalinae. Hyphae tramales lamellarum 6-9 µm crassae, tenuiter tunicatae, efibulatae, hyalinae, nudae. Cutis pilei e hyphis cylindraceis 13-30 µm crassis, tenuiter tunicatae, remote septatis, parallibus, efibulatis, nudis, intus com pigmento cyaneo-violaceo in vacuolis. Inter hyphas crystalla copiosa usque ad 20 µm longa hyalina adsunt. Hab. solitaria in ramulis putridis foliisque deiectis Alni glutinosae in alneto paludoso. Species ex affinitate Rhodophylli (Leptoniae) cyanuli (Lasch ex Fr) Kühn.& Romagn., sed forma pilei, indumento, stipite nudo, lamellis albidis, acie concoloribus, sai angustis (non ventricosis), coloreque laetiore discrepat.
Holotypus: Cecoslovacchia, Bohemia, Vrabsk presso Cimelice, 20 Ott. 1963, M. Svrcek (PRM 755801)
 
Taxon name: