Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:8 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileo 1,2-5 cm., convexo, deinde convexo-plano, +/- expanso et interdum refe infundibuliformi, margine saepe in senectute inaequaliter lobata, medio depresso, pulchre e viridi caeruloque griseo, ambitu colore magis caeru1eo infecto, deinde modo ruscello, pallescente, modo e glauco pallide brunneo, primum sericeo­micaceo, deinde minute squamuloso, sine lamina excoriata in medio. Lamellis substipatis, latis 3-6 mm., segmentiformibus-arcuatis, adnatis, emarginatis, serie manifeste decurrenti, primam griseis, levissime caeruleo colore infectis, deinde e griseis albidis, denique e roseis brunneolis, acie maculis vivide caeruleis, deinde fuscis punctata. Stipite (2-)4,5-9 cm. x 2-4 mm., ad basim incrassato, farcto, deinde cavo, primum pileo concolore, deinde pallide glauco, glabro, striato, interdum sursum pruinoso. Sporis symmetricis simplicibus, 9-10(-11) x 6,5-7,5 µm. Pilis aciei lamellarum longissimis, cylindratis vel clavatis, septatis, x 6,5-11 µm, superne obtusis, pigmento vacuolari praeditis. Granulis in hyphis praesentibus.-Locis uvidis, inter museo, haud rarus.
Lectotypus (design. Noordeloos): Francia, dept. Seine & Oise, Chaumontel, 23 Aug. 1945, H. Romagnesi 45.48 (PC).
 
Taxon name: