Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Boletus marekii Šutara et Skála spec. nov.

Habitu aliquatenus revocat Boletum armeniacum. Pileus 25-50(-60) mm latus, primum hemisphaericus, dein convexus vel pulvinatus, a juventute rubro tinctus, exempli gratia aurantio-ruber, vivide ruber, carmineus, vinoso-ruber vel obscure ruber, in centro raro tamquam leviter griseolo pulverulentus. Margo pilei saepe pallidior, pallide flavus vel roseus. Pileipellis sicca, velutina, mox conspicue rimoso-areolata, palisadodermate formata. Incrustatio hypharum palisadodermatis tenuis. Tubuli adnati vel leviter depressi iuxta stipitem et saepe dente decurrentes, 5-8 mm longi, flavi. Pori concolores, in maturitate angulati et satis magni (circa 1 mm). Tubuli et pori tactu leviter caerulescentes vel pallide caeruleovirescentes. Sporae leves, subfusoideae, truncatae, (10,5-)12,5-15(-19) x (4,5-)5,2-6,2(-7,5) µm. Stipes subaequalis, 30-50 x 6-15 mm, subtiliter flocculoso granulosus, non reticulatus, pallide flavus vel albido-flavidus, nonnumquam leviter longitudinaliter striatus, in parte media interdum tinctu sordide rubello, sordide rubello-brunneolo vel vinoso-rubello. Basis stipitis tomentosa, albida vel pallide sordide flavida. Caro pallide flavida, intra partem mediam stipitis interdum vinoso-rubella et intra basem stipitis plerumque pallide flavo-bruneola, fracta leviter caerulescens. Sapor mitis, odor inconspicuus.
Boletus marekii differt: - a Boleto armeniaco sporis truncatis et aliquatenus latioribus, - a Boleto fennico sporis levibus, pileo non modo in margine, sed etiam in centro conspicue rimoso-areolato, carne et hymenophore minus caerulescenti atque habitatione alia, - a Boleto porosporo pileipelle rubro tincto, incrustatione hypharum palisadodermatis pilei tenuiore atque superficie stipitis non cinerascenti.
Holotypus: Bohemia boreo-occidentalis, ad urbem „Teplice", in clivo austro-occidentali collis „Doubravská hora", in silva frondosa (Quercus robur, Acer platanoides, Acer pseudoplatanus et Fraxinus excelsior), 11.VII.2005, leg. E. Skála et E. Fujdiak. Holotypus in herbario Musaei Nationalis Pragae (PRM 857255) et isotypus in herbario privato J. Šutara (JŠ 4433/b) asservatur.
 
Taxon name: