Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Colonia homothallica, oosporas abundantes amphigynas 5 - 45 um diametro procreans.
Sporangia ovoidea, obpyriformia, non papillata, non caduca, pigmentis nullis, 20 - 60 longa x 10 - 35 um lata, abundantia, uniformia, persistentia, in terminis sporangiophororum sparsim ramosorum vel in proliferationibus internis post emmissionem zoosporarum. Productio chlamydosporica non detecta. Morphologia colonialis in agaro juris vegetabilis "V-8" dicto stellata vel rosulata, myceliis albis ad substratum nutricium appressis hyphis aerialibus praeditis, hyphis coenocyticis hyalinisque 1.25-15 um diametro, temperatura optima ad incrementum coloniale 25º C, diametro coloniali post dies tres numero medio 27-43 mm, et post dies septem 45-80 mm attingenti.

 
Taxon name: