Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Kavinia sajanensis Pilát n. c.
   
Literature:
 
Page number:3 
Description type:Non-original description 
Description:Kavinia sajanensis Pilát n. c.
Syn. Caldesiella sajanensis Pilát in Additamentis ad floram Sibiriae, Asiae centralis orientalisque mycologicam, IV, in Bull. de la Soc. Mycol. de France, 42:329, t. 5, f. 2, fig. 32, 1936.
In subiculo fibrilloso funiculoso-rhizoideo albo vel albido ex hyphis tenuiter tunicatis, hyalinis 6-10 µm crassis aculei ochraceo-brunnei, tenues, 1-3 mm longi, anguste conici, simplices, apice acuti mucroneque sterili muniti oriuntur. Mucron apicalis sterilis ex hyphis hyalinis, rarius subbrunnescentibus constat. Mediostratum aculeorum ex hyphis hyalinis, tenuiter tunicatis, plus minusve paralelliter conferte intricatis, 3-4 µm crassis. Basidia hyalina, 20-30 x 6-7 µm. Sporae ellipsoideo-fusoideae, apicibus ambis angustatae et basi oblique acutatae, sub lente aureoluteae-ferrugineae, distincte verrucosae, 6-7.5 x 2-3 µm, copiosae.
Hunc fungum admirabilem ad exemplaria ad ligna putrida Laricis sibiricae, in Sibiria prope Minussinsk, 1.-IX.-1935 a cel. Krawtzew lecta I. c. descripsi. (Typus in herb. Musei Nat. Pragae No. 25166.)
Nunc specimina huius speciei in materialibus meis indeterminatis inveni. Specimina commemorata 10.-X.-1934 in ?echoslovakia in Slovakia austroorientali in loco „Zadielská rokle" dicto prope Tur?a nad Bodvou ad truncum putridum Fagi silvaticae L. collegi. Specimina slovacica cum sibiricis identica sunt.
 
Taxon name: