Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Perithecia non stromatica, gregaria vel solitaria, fusca usque atra, venter globosus vel subglobosus, submersus; ostiolum e substrato protrudens, elongatum, subincurvum, periphysatum. Paries perithecii coriaceus, bistratosus; stratum externum e cellulis brunneis, textura prismatica, collum versus textura prismatica usque porrecta compositum; stratum internum e cellulis tenuitunicatis, subhyalinis vel hyalinis, elongatis compressis compositum. Paraphyses septatae, hyalinae, sursum angustatae, ascos superantes. Asci unitunicati, clavati, 8-spori, apice truncato, longe stipitati, natantes. Ascosporae oblongae vel ellipsoideae, hyalinae, continuae. Anamorphe ignota. 
Taxon name: