Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:191 
Remarks (public):Descriptio huius speciei, quam sub nomine Leptopori Bourdotii Pilát in tractatu meo: "Contribution à 1' étude des Hyménomycètes de l' Asie Mineure" in Bulletin de la Société Mycologique de France, 48:166, 1932 publicato iuri publici fecimus, in omnibus characteribus indicatis non exacta est, nam illo tempore cum verg Poria Bourdoti (quae semper ad ligna arborum frondosarum crescit) etiam specimina resupinata subhyalina Gloeopori amorphi in Asiae Minoris montibus Ilgaz-Dagh dictis ad ligna et cortices Pini nigrae et Pini silvestris lecta confusimus. Vera Poria Bourdoti Pilát haud species generis Gloeoporus est, nam stratum inter tramam (subiculum) et tubulos situm haud consistentiam gelatinosam habet, verum contra ex hyphis laxius intricatis constat et solum granulis excretionis colorata est. 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Poria Bourdotii Pilát. (Syn. Leptoporus dichrous Fr. f. carpatica Bourdot in Bull. Soc. Myc. de France. 48: 225, 1932. - Leptoporus Bourdotii Pilát in Bull. Soc. Myc. de France, 48:167, p. p. 1932.
Carposomata resupinata, primum plus minusve orbiculata, 1-5 cm diam., dein in crustas sat magnas confluentia, 1-4 mm crassa, margine membranacea, sterilia usque subobtusa, juventute in statu vivo fere semper colore sulphureo-luteo inhalata, exsiccata plerumque ex parte decolorata, albida, dein huc illuc locis nonnullis saepe colore rosaceo inhalata, dein brunnescentia, brunnea usque umbrina (praecipue medio), margine plerumque- etiam adulta pallidiora. Tubulae verticales vel obliquae, 0. 3-3 mm longae, juventute plerumque sulphureo-luteae vel virescenti-luteae, dein brunnescentes usque brunneae, haud raro huc illuc subrubescentes, in fun go vivo succoso-carnosae. Pori parvi, 0.1-0.25 mm diam. rotundi vel subrotundi, sulphureo- lutei dein brunnescentes, castanei vel umbrini, haud denticulati. DIssepimenta tenua, 80-120 µm crassa, ex hyphis conferte intricatis, parum distinctis, 1-2 µm, crassis fere hyalinis constant. Trama (subiculum) tenuis, 0. 5-1.5 mm crassa, ex hyphis hyalinis 1-2 µm crassis, hyphis dissepimentorum similibus, solum paulisper laxius intricatis constituta. Inter stratum tubularum et subiculum, stratum tenue, sotum 20-40 µm, crassum, quod in sectione ut linia obscura manifestum est, invenitur. Hoc stratum ex hyphis laxius intricatis inter quas granula materiae secretoricae purpureo-violaceo-brunneae disposita sunt (quae hoc stratum colorant) constat. Cystidia nulla. Basidia conspecte parva, conferte regulariter pal lisadiformiter ordinata, hyalina vel pallide lutescentia, 6-8 x 2-3. 5 µm. Sporae hyalinae, longe cylindraceae, curvatae, copiosae, 3-4 x 0. 4-0. 6 µm.
Hab. ad ligna arborum frondosarum praecipue Fagi silvaticae L., dein Quercus, Aceris etc. in Europa, Asia septentrionali et probabiliter etiam in America boreali.
 
Taxon name: