Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Species nova heterothallica. Corpora sexualia autogamica aurata in agaro seminum canabinis sativae ut pote oogonia 43 µm et oosporae 38 µm atque antheridia rotunda amphigyna 16 µm diametro. Attingentia, oosporis pleroticis parietibus 2.2 µm crassis. Sporangia in discis petrii agaro ex phaseolo vulgari "lima bean" impletis formantia, zoosporis eorum statim post discos in extracto soli insertos cito emissis. Prolificatio interna nidulantiaque praesentes. Sporangia epapillata non caduca sphaerica vel ovoida vel maximam partem obpyriformia 43.3 - 60.0 x 33.3 - 46.7 µm (numero medio 55.3 x 38.9 µm), plerumque in sporangiophoris longis formantia.
Partes inflatae hyphales in agaro seminum canabinis sativae quoad formam irregulares sed in consocietibus saepe obovatae. Partes inflatae parvae catenulatae hyphales in aqua praesentes. chlamydosporae parietibus tenuibus protoplasma densum continentes terminales in pedicellis curtis ex hyphis primariis atque in extremis hypharum longarum, ca. 37 µm diametro attingentes. Latitudo mycelialis ut videtur angusta, 3-5 µm. Dispositio colonialis in pda petaloidea. Culturae isolatae totae in temperatura 35oc bene crescentes sed optime in 30oc in agaro juris vegetabilis "V-8" dicti 13 - 14 mm quotidie attingentes.
 
Taxon name: