Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:233 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Russula pallidospora (Blum in Romagn.) Romagn.
Pileo 6-15 cm, media alte depresso, margine primum maxime involuta, albo, saepe e 1uteo albido, e rufulo stramineo colore partim tincto, vel fere toto ochraceo vel sordide auratiaco, magis minusve maculato, cute parum manifesta, tomentosa vel sericea. Stipite 2,5-5 x 1,5-3 cm, dura, obconico vel pallium ventricosco, albo vel eodem colore quo pileo, glabrescente. Carne crassa, alba, bunnea vel ex ochracea rufave brunnea nonnullis in locis, odore gravissimo, ad instar R. felleae ; sapore dulci vel paulum in lamellis pungente. Lamellis satis distantibus, inaequalis­simis, decurrentibus, 5-8 mm latis, eburneis, deinde stramineis vel ex ochraceis cremeis, etiam paulum aurantiaco colore tinctis ex ordine visis. Sporis saturatius cremeis. Sporis 7,5-8,7 x 6-7 µm, saepe oblongis, cristulatis vel connexis subreticulatis. Basidiis 52-60 x 9-11 µm. Cystidiis obtusis vel cuspidatis, ope Sulfovanillinae non nigrescentibus. Cute hyphis tenuissimis, cum passim aliquot dermatocystidiis, 5,7-7 µm, non nigrescentibus. ln fagetis. Haec est R. pseudodelica ss. J. Schaeffer. - Typus Herb. Romagnesi, Mus. Nat. Paris 11-IX-48.
 
Taxon name: