Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 1,5-3 cm in diametro, mox explanatus, nonnumquam leviter depressus, margine subinvoluto, haud striato ante senectam, cuticula parum pruinosa, purpurata vel brunneo-purpurea, in centro fusciore, saepe cum decolorationibus flavis vel ochraceis. Stipes 1-2,5 x 0,5-0,8 cm, subaequalis, medullatus dein cavus, pruinosus, albus sed in basi roseo-rubro maculatus. Caro mox fragilis, alba, parum sordescens. Odor debilis; sapor in lamellis sat acer, in carne submitis. Reactio sub guaiaco quasi nulla. Sporae in cumulo albae, 7-8,5 x 5-6,25 µm, obovoideaen leviter cristulatae vel zebratae, raro subreticulatae (verrucae humiles). Epicutis cum hyphis primordialibus 2-3,5 µm latis, longe attenuatis, distanter septatis, plusminusve incrustatis, et pils diverticulatis articulis brevibus, latis usque 6 µm, inter quos ultimus clavatus vel inaequalis est, instar R. zvarae. Habitatio sub quercubus carpinisque in terreno argilloso lutoso. 
Taxon name: