Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:88 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Coprinus leiocephalus P.D. Orton, Notes from the Royal Botanic Garden, Edinburgh 29: 88 (1969).
Holotype: Scotland: Wheatfen, Surlingham, Norfolk, 18 Sept. 1965. Orton 2566 (E).
Original diagnosis: Pileus juventute 5-15 mm altus, 4-13 mm latus, dein 13-32 mm, ovoideus vel ellipsoideus dein conico-convexus, postremo expanso-convexus interdum ad discum depressus, castaneus, fulvo-brunneus vel ochraceo-mellinus ad discum obscuriore vel fulvo tinctus, siccitate pallide ochraceus vel sordide cremeus ad discum ochraceoluteolobrunneus, rufo-brunneus vel fuscus, senectute circa marginem griseascens et radiliter sulcato-striatus, ad discum persistente laevis. Lamellae liberae, remotae, anguste lanceolatae, ex albido griseae vel colore pilei tinctae, postremo nigrescentes, vix confertae, L c. 32-40, l 0-1, ad aciem primo albo-flocculosae. Stipes (30)62-74(90)/1-2 mm, aequalis vel sursum leviter attenuatus, ex albo vel albido deorsum ochraceo-lutescens vel rufo-brunnescens; glaber, opacus, cavus, fragilis, ad basim albo tomentosus vel strigosotomentosus. Caro tenuissima, ad discum colore pilei concolorata. Odor nullus.
Sporae lentiformes, ellipsoideae vel ovoideae leviter angulatae, poro germinativo excentrico aliquantum amplo, 8.5-11/5.5-6.5/7-8.5 µm (fig. 1, g), sub micr. obscure rufobrunneo, in cumulo fere nigrae. Cystidia aciei lamellarum vesiculoso-clavata 30-42/16-32 µm, vel lageniformia ad apicem obtusa, 50-84(-92)/12-32 µm ad apicem 10-18(-24) µm lata. Cystidia faciei lamellarum vesiculose-clavate, pyriformia vel utriforme-lagiformia ad apicum obtuse lata c. 50-90/16-42 µm. Cellulae cuticulae pilei globosae vel ellipsoideae, setulae nullae.
Ad terram, solitarius vel catervatim, vulgo in locis humidis: Shobdon Herefordshire, 24 Oct. 1959; Wheatfen, Surlingham, Norfolk, 18 Sept. 1965, P.D. Orton. (typus in Herb. Kew.); ad solum vel ad lignam purridissimam solitarius vel subcaespitosus, Freshfield, Lancs., 16 Sept. 1959. A sporis et probibiliter habitatione distinguitur.
 
Taxon name: