Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:66 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileo 30-40-60 mm, primum globato, dein convexo applanatove, plerumque in medio depresso, raro primum obtuse mammoso, margine laevi, in senectute solum brevissime atgue parum manifeste sulcata. intense rubra. ut apud Russulam melliolentem vel velenovskyi, dein ex armeniaco rubra, levi colore ochracea infecto, interdum maculis ochraceis variegato, medio obscurius purpureo, firmo. Stipite brevissimo, breviore quam pileus, 25-40 x 8-15 mm, primum claviformi, dein aut fusiformi aut paulum ad basim incrassato, nonnumquam obliquo, firmo, candida, rarissime cum dilutissimo colore rosea, farinoso, dem um rugoso. Carne firma, dulci, odore grato (fere apud Russulam pseudointegram), candida. Lamellis sat stipatis, crassiusculis, furcatis vel undatis anastomosantibus, albis, dein ochraceo-luteis. Sporis ex ochraceo luteis, 8-9 (-11,5) x 6,5-7,5 (-8) µm, spinis tenuibus, 0.5-1 µm longis, plerumque singularibus. ornatis, haud reticulatis. Basidiis 40-52 x 10-14 µm. Cystidiis obtusis, rarius appendiculatis vel capitatis, 9-16 µm latis. Dermatocystidiis multis, guttulatis, obtusis. 50-110 x 5-8.5 µm. - Aestate, sub arboribus frondosis, in luto vigens, In Gallia. - R. velenovskyi atgue integrae affinis

 
Taxon name: