Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:229 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Species poene media, habitu ad instar Russulae cupreae cui de facie sapore amarescente, nec piperato, carneque Gajaci ope caerulescente distinguitur. Pileo fragili, paulum carnoso, 45-90 mm lato, convexo, aetate depresso, margine obtusa, circum 6-8 mm nitide sulcata, cule seeernibili, viscidula, nitente, versicolori, e violaceo cupreo-brunneo, aliquando ochraceo-viridi suffusa, magis minusve in centro ochracea discolori. Lamellis distantibus, altissimis fragilibusque, antice obtusis, ad stipitem rotundatis, flexuosis, venosis, ad aurantiacum saturale vergentibus. Stipite cylindrato, 40-70 x 14-18 mm, fragili, spongioso farcto, rugoso, albo subimmutabili, vix griseascente. Carne fragili, odore nullo, sapore miti dein amaro, cum Gaiaco caerulescente. Sporis in cumulo saturatissimeflavis, obscurioribus quam in Russula decipiente, in herbario infuscantibus, obovoideis, 7,5-9,6 x 6,2-7,8 µm, verrucis circum 0,8 µm altis, catenulatis, connexiviisque aliquis intermixtis, vix subreticulatis. Basidiis tetrasporis, 38-52 x 11-14 µm. Cystidiis parte appendiculatis, 9-14 µm latis. Cute pilis x 3-4,5 µm dermatocystidiisque permultis, 5-10(12) µm latis, usque ad 200-300 pm longis, Fuchsinae ope subtiliter incrustatis.
Habitatione in silvis frondosis.
Holotypus apud Capalbium lectus in loco dicto „Poggio Stregaio", 2-11-87, in herbario IB conservatur, n° 89/533.
 
Taxon name: