Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:198 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Russula aeruginea Fr. (basionym)?Monogr. Hymenomyc. Sueciae 2: 198. 1863.
R. aeruginea Lindbl. Mscr. - Icon: Nostra in Mus. Ac. Sc. Holm. In silvis circa Upsaliam jam aestate frequentem primus rite distinxit Cel. Dr. Lindblad. Eandem jam 1817 ad Femsiö lectam in schedulis meis plene descriptam inveni, at in S.M. cum plurimis neglectam. In hac stirpe ab omnibus sapore miti, grato recedit. Stipes solidus, firmus, 2 unc. longus, unciam crassus, laevis, glaber, aequalis, semper candidus. Pileus carnosus, haud compactus, e convexo explanatus, disco obscuriori depresso, 3 unc. latus, laevis, glaber, subsiccus, licet pelliculosus, aerugineo-viridis, margine striatus. Caro alba, fragilis. Lamellae postice attenuatae, leviter adnexae, antice latae (3 lin. et ultra), subdistantes, distinctae, candidae, interdum brunneo-maculatae.
Typus: Lectotypus (obligatory but not designated), tavola consultabile a Stoccolma ("Icon. Nostra in Mus. Ac. Sc. Holm."), referenziata S 1146, Ic. 173, Sept. 1856 nel catalogo di Strid 1994, Cat. Fung. Pl. Fr. (subject to the absence of herbarium material).

 
Taxon name: