Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:714 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileo 4-6,5 cm, convexo, dein applanato, magis minusve depresso, margine crassa, levi, nisi per vetustatum, lepide purpureo, ad instar R. amoenae, medio obscuriore, eximie gausapato ac impolito, punctato vel etiam tenuiter furfuraceo vel pruinoso. Stipite 3-5,5 x 1-1,5 cm, pleno, albo, inferne colore rubro tincto. Carne crassa, dura, flavescente; sapore dulci vel vix acri. SO4 Fe: viridi. Odore xerampelinae. Lamellis stipatioribus, obtusis, ventricosis, ex ochraceis cremeis. Sporis pallide ochraceis, 7,5-8,5-(10) x 7-7,75-(8,2) µm, tenuiter echinulatis, haud anastomosis. Basidiis 40-50 x 10-12 µm. Cystidiis obtuse fusiformibus, 60-85 x 8,5-13 µm. Epicute ex pilis torulosis, flexuosis, modo obtusis etiamque clavatis, loculis brevioribus, modo ad apicem angustatis constante, dermatocystidiis cylindratis, obtusis, 4-7 µm latis mixtis. -- In silva frondosa.
Typus: Herb. ROMAGNESI, Mus. Nat. Paris, no 10-IX-46.
 
Taxon name: