Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:65 
Description type:Latin diagnosis 
Description:83. Agaricus galochrous, pileo albo marginel laevi, lamellis stipiteque mediocri concoloribus. (Russula galochroa Fr.) - Agar. pectinaceus. Bull. t. 509. F. l - Ag. Lacteus. Pers. Syn. p. 439 (sed minime confundentus sum lacteo Ejusd. l. c. p. 394). - In silvis praesertim umbrosis et fagetis Sueciae & c.
Obs. Plurimas Russula species iterum conjungendas esse nullum dubium est et optime jam monuerunt Alb. et Schwein. l. c. p. 211 sq. Descr. vero accuratas, ex quibus pateat summa affinitas, superflua non fore speramus
Descr. Stipes elongatus 2-3 unc., diam 1/2-3/4 uncial. carnosus intus medulla spongiosa farctus basi subangustatus laevis glaber albus. Pileus carnosus planiusculus mox depressus concavus albus rectus glaber laevis 3 uncial., margine nudo, absque tuberculis, interdum substriatus. Lamellae albidae crassiusculae subdecurrentes aequales, nonnullis ramosis. - Variat pileo virescente: Agar. aeruginosus. Schum. Saell. p. 246.
 
Taxon name: