Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Poria carbonica Overholts, n. sp. (Fig. 1, C )
Effusa ad aliquot centimetra, annualis, vel si rediviva per secundum annum tubulis saltem non laminatis, 3-12 mm. crassa, margine tenui vel interdum subtumescenta, superficie in substratis verticalibus plus minusve nodulosa, tenax et caseata, valde dura ut siccatur, alba vel senescens isabellina; tubulis 2-10 mm. longis, longioribus obliquis, oribus 3-4 per mm., muris aliquantum crassis et integris, interdum tenuibus hiantibusque ; subiculo bene formato, albo, firmo, nullo modo fibroso, 0.5-3 mm. crasso ; sporis anguste ellipsoideis vel paene breviter cylindricis, levibus, hyalinis, 3.5-6 x 2-3 µm; basidiis clavatis, 10-12 x 4.5-6 µm; hyphis subiculi valde congelatis (vel saltem non tinctis, saepe lumine solum viso), 3-4 µm diam., aliquantum ramosis, quibusdamque saeptis et fibulis instructis; hyphis tramae 2-2.5 µm diam. et distinctioribus.
Hab. In ligno mortuo et saepe ambusto arborum coniferarum. Specimen typicum in stipite conifero Aug. 31, 1938, Saanichton, Brit. Columbiae, a Dr. Irene Mounce et Jean Straight repertum est et in herbario Overholtsii (n. 22021) conservandum.
 
Taxon name: