Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Poria rubens Overholts and Lowe, n. sp. (Fig. 2, F)
Annua, effusa ad 15 cm., cerosa, in statu sicco dura et fragilis, facile separabilis, nec gustatu nec odore distincta; margine angustiore, minuta strigosa vel implicita vel radiate-fibrata, et vel concolore vel albida; superficie pororum aurea, "Salmon-orange," et in aetate et in statu sicco remisse purpurea, "Russet-vinaceous" ; tubulis ad 8 mm. longis, hydrate kalico breviter purpurascentibus ; poris plus vel minus rotundis, 3 singulis plerumque in uno mm., dissaepimentis demum tenuibus, acie integra vel alba-fimbriata ; hymenio a trama distinctiore ; cystidiis nullis ; basidiis anguste clavatis, 13-19 x 5-6 µm sporis hyalinis, levibus, oblongis vel ita brevibus, ut oblongae-ellipsoideae videantur, 3.5-5 x 2-2.5 u ; subiculo ex colore dissaepimentorum paene ad colorem sordide album mutante, ad 0.5 mm. crasso, cum parvis sub microscopico granulis, ex hyphis rare ramosis, vel crasse vel tenuiter tunicatis, rare fibulatoriis, diametro 3-4 (6) µm, et, cum premuntur, facile separabilibus; hyphis subiculi neque dissimiles sunt hyphae tramae.-In ligno coniferarum, specimen typicum prope Owl Creek, British Columbia, a J. R. Hansbrough collectum (n. 40660) et in herbario L. 0. Overholtsii (n. 13984) conservandum.
 
Taxon name: