Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  Poria alutacea Lowe, n. sp. (Fig. 1, B)
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Poria alutacea Lowe, n. sp. (Fig. 1, B)
Annua, effusa ad 5 cm., membranacea-coriacea, facile separabilis, nec odore nec gustatu distincta ; margine alba, byssina et implicita, vel lata vel angusta, rhizomorphae plerumque adsunt; superficie pororum alba vel pallida et cremea, leviter nitida ; tubulis ad 0.5 mm. longis, in statu sicco superficis ; poris rotundis vel angulatis, 5-6 singulis plerumque in uno mm., dissaepimentis demum modice tenuibus, acie integra vel fimbriata; clavis hyphatis nullis; cystidiculis maiorem partem immersis, obtusis, diametro 4-5 µm; basidiis late clavatis, 8-10 x 4-5 µm; sporis hyalinis, levibus, cylindratis, rectis vel leviter curvatis et tune late allantoideis, 2.5-3.5 x 1.5 µm; subiculo albo, ad 0.1 mm. crasso, firmo, ex hyphis coniuncte intertextis, rare ramosis, maiorem partem solidis, diametro 1.5-21 µm; saeptis autem nullis, et, cum premuntur, non facile separabilibus; hyphis tramarum similibus.-In ligno coniferarum et deciduarum, specimen typicum prope Tully, N. Y. collectum a J. L. Lowe (n. 2701), et in herbario Farlowiano in Universitate Harvardiana conservandum. Id exemplum consimile est Poriae fimbriatellae (Peck) Sacc., sed cystidiis nullis, poris et hyphis subiculi minoribus et sporis cylindratis nec ellipsoideis.
 
Taxon name: