Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Species verisimiliter microcyclica, spermogonia, aecia et uredinia non visa. Telia in foliis abaxialia dense aggregata et area magna foliorum tegentia, in cavitatibus stomatum evolventia, primum superstomatalia pulvinata deinde increscentia et paulum coalescentia, decolorationem clare aurantiacam et hypertrophiam infirmam foliorum evocentia. Probasidia in cellulis meristematicis hymenii bina vel terna nascentia, 28-41 — 12-19 µm (35.2 — 15.6 µm), subclavata clavata vel ellipsoidea, pariete levi hyalino = 1 µm crasso, per maturitatem apice elongentia et basidia saepe arcuatim curvata formantia. D-haustoria pedicellata adsunt.
In foliis Clusiae cf. palmicidae Rich. ex Planch. & Triana (Clusiaceae).
 
Taxon name: