Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Spermogonia et aecia ignota. Uredinia in foliis praecipue abaxialia subepidermalia minuta, typi Uredo (structuras steriles carentia); urediniosporae breviter pedicellatae, late ellipsoideae obovoideae vel ellipsoideae rarius subglobosae vel pyriformes, 25-31(35) — 19-25.5 µm (27.2 — 24.0 µm), pariete 1-1.5 µm crasso aureo-brunneo valde echinulato spinis aequaliter dispersis inter se 2.5-3.5(4) µm distantibus, poris germinationis obscuris. Telia subepidermalia in pagina abaxiali foliorum inter uredinia sparsa, minuta ceracea ferruginea bullata vel crustosa; probasidia ellipsoidea, 27-36 — 8-11 µm, pariete levi, hyalino ca. 0.5 µm crasso, per maturitatem apice elongentia et phragmobasidia anguste cylindrica formantia. D-haustoria pedicellata bulbosa adsunt.
In foliis Heliconiae spp. (Heliconiaceae).
 
Taxon name: