Search on : Taxa descriptions

 


   
Page number:191 
Description type:Latin diagnosis 
Description:Carposoma resupinatum vel resupinatum-reflexum, sat crassum (ad 2 mm), molliter coriaceum, membranaceum vel byssino-membranaceum, non gelatinosum, non corneum, nonnumquam ad marginem cum hymenio pelliculari, sed plus minusve adnatum. Hymenophorum ceraceum, cremeum vel flavidum, nonnumquam leviter rubellum. Contextus ex hyphis generatoriis claris compositus. Hyphae tenuiter vel crasse tunicatae, septatae sed non fibulatae (raro cum fibulis), non conglutinatae et non tortuosae. Hyphae subhymeniales dense intertextae, sed distinctae. Sine cystidiis vel cystidia tenuiter tunicata, minime explicata. Basidia clavata; hymenium non crassescens. Sporae hyalinae, ellipsoideae vel cilindraceae, 3.5-8.5 x 1.5-4 µm. Ad lignum arborum frondosarum et coniferarum.
 
Taxon name: