Search on : Taxa descriptions

 


 
 Add this item to the list  519999 Original description
   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 2-5,5 cm, globosus dein convexus, margine haud striato ; cuticula usque ad dimidium radium separabilis, lucida, lubrica, cerasina, in disco fuscior. Lamellae confertae, nonnunquam ad marginem forcatae, primum cremeae ad pallide flavas, acie interdum ad marginem subrubra. Sporarum depositum flavum (IV a-d codicis Romagnesii). Stipes 30-50 — 10-15 mm, subaequalis, albus, rugulosus, firmus, leviter griseascens. Caro firma, alba, sub cuticula pallide rosea ; odor nullus, sapor mitis. Reactio sub FeSO4 sordide rosea, sub guaiaco velox, sub phenolo trivialis, sub formolo nulla. Sporae 8-10 — 7-9 µm, echinulatae, verrucis conspicuis, haud connexis. Basidia 45-55 — 10-12 µm, 4-sporis. Lamellarum cystidia cystidiolaque numerosa interno incolori, densissimo et atomato. Dermatocystidia numerosa, 120 — 5-7 µm, cylindrato-clavata vel elongata, pleraque septata, in SBA griseo-atrata, parte incrustata post tractationem ope fuchsinae Ziehlii ; pili longi et graciles, interdum elongati immo flagellati, — 2-3 (4) µm, 1-septati, paulum ramosi.
R. paludosae valde similis ; ab ea differt precipue sporarum deposito flavo, habitatione sub piceis haud humidicolis, sporis subglobosis valde echinulatis, dermatocystidiis plerisque pluriseptatis et cystidiis hymenii haud mucronatis - proprietates, quae magis R. integram revocant quam alias Paludosinas.
Holotypus : Gallia, Sapaudia, Arêches-Beaufort, sub Picea abies, 27.VIII.2010, in herb. LIP (no Francini 10082701) depositus ; isotypus in herb. pers. L. Francini no 2709201001.
 
Taxon name: