Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:7 
Description type:Original description 
Description:XII. AGARICUS TORMINOSUS. Giftiger unessbarer Hirschling oder Reisker, Birken-Reisker
Tom. I. Tab. XII.
Agaricus caulescens, plerumque solitarius, succo croceo acri scatens; pileo hemisphaerico, lateritio in centro depresso et in margine fornicato, piloso, striato; fasciis concentricis alternis pallidioribus; lamellis ramosis flavis; petiolo cylindrico brevi et crasso lateritio; velo piIoso; annulo nullo.
Agaricus pileolo hemisphaerico; lateritii coloris dilutioris, margine fornicato, lanuginoso; lamellis cum longiore petiolo candidis. Gled. fung. p. 101. n. Xl. var. a.
Amanita fulvus, lacte croceo. Hall. hist. n. 2419. y.
Fungus perniciosus, lateritio colore varians, succum acrem et croceum fundens, pediculo breviore. Mich. nov. gen. plant. p. 141. Hall. enum. helv. 49. n. 73.
Fungus abietinus, oris reflexis, substantia rubra. C. Bauh. pin. 374. Rupp. hall. p. 368? Cum praecedente esculento confundunt Linnaeus aliique.
In sylvis et ericetis toto autumno conspicitur.
Differt a praecedente pilei margine piloso, colore dilutiore, carne porosa, sapore fervido, lamellis et petiolo pallidioribus, velo piloso. Venenatus diarrhoeas cum torminibus excitans.
 
Taxon name: