Search on : Taxa descriptions

 


   
Literature:
 
Page number:64 
Description type:Non-original description 
Description:CXXXV. AGARICUS CAESAREUS. Der Kaysering, Herrenbilz.
Tom. III. Tab. CCXLVII.
Agaricus caulescens, solitarius, parum carnosus; pileo primum ovato, de-mum planiusculo, centro fastigiato, margine striato, rutilo-aureo; lamellis lucide flavis, dimidiatis solitariis exterioribus; petiolo tereti, crasso, pleno, striato, annulato, flavido, basi tuberoso, volvato; volva membranacea, ampla; velo annulo persistente, membranaceis flavidis.
Agaricus caesareus. Scop. fl. carniol. II. P. H. p. 419. n. 466.
Agaricus amplissima volva exceptus, aureus, pileolo hemisphaerico, in margine striato; petiolo annulato, crasso, annulo latissimo cincto. Gled. fung. p. 85. n. II. var. b.
Amanita flavus, volvatus, annulo latisiimo. Hall. hist. n. 2430.
Amanita plana, orbiculata aurea. Dill. cat. giess. p. 179.
Fungus ovinus. Sterb. theatr. fung. p. 64. 65. tab. 4. D. E. F.
Fungus planus, orbiculatus, aureus. C. Bauh, pin. p. 371. Tourn. inst. p. 557. Mich. nov. gen. pl. p. 186. tab. 77. fig. 1.
Fungi lutei, magni, dicti Iaferan, speciosi- I. Bauh. hist. III. p. 831.
Fungorum esculentorum genus XVII. Clus. hist. p. CCLXXII:
Elvela Ciceronis, Volva Plinii, Boletus Anguillarae et Caesalpini. Batarr. fung. arim. p. 27. tab. 4. C.
In ericetis, pinetis, aliisque siccioribus et elatioribus locis sylvaticis sub aeslatis et autumni primordia provenit.

Fungorum princeps et dominus, gratissimi saporis et elegantillimi coloris, infamis veneficio Agrippinae Augustae, quae coniugem Tiberium Claudium Neronem, Caesarem Augustum eiusmodi fungo, veneno illito, sustulit, ut Domitium Neronem filium suum et Ciaudii privignum ad imperii culmen eveheret. Hinc Iuvenalis sales Satyra V. v. 1146.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus Domino, sed qualem Claudius edit,
Ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit,
Et Satyra VI. v. 620.
Minus ergo nocens erit Agrippinae
Boletus; siquidem unius praecordia pressit
Ille senis, tremulumque caput descendere iussit
In coelum, et longam manantia labra salivam.
Etiam illud Martialis.
Quid dignum tanto ventrique gulaeque precabor?
Boletum ut, qualem Claudius edit, edas.
Hinc et ipse Nero Boletum Deorum cibum eire cavillatus, quia illo periisset Claudius Caesar et defuncti Caesares in Deorum numerum referri solerent, teste Suetonio.
Nota: Volva in figura I. deficit, nec annulus latus est, cum ad fungum iam senescentem icon depicta fuerit.
 
Taxon name: