Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 10–25 mm in diametro, conicus vel paraboloideus, madefactus pellucido-striatus, ut primum incanus, glabrescens, postea striatus vel sulcatus; disco violaceobrunneus ad griseorufescens vel griseoviolaceus, deinde rufescens vel brunneoviolaceus, margine initio pallide griseorubidus, dein griseoincarnatus. Lamellae ascendenti-adnatae, dentibus decurrentibus adsunt vel nullis, 18–20 stipitem attingentes, candidae ad eburneae vel incarnatae, margine violaceae vel violaceobrunneae. Stipes 25–72 — 1.5–3 mm, centralis, teres vel paulo complanatus, cavus, superficie laevis; apice initio pruinosus, glabrescens, albidoincarnatus vel griseoincarnatus, basi griseus vel brunneogriseus, fibrillis albidis sparse obtectus.
Basidiosporae 9.6–12.2(–12.6) — (5.6–)6.2–7.7(–8.1) µm, ellipsoideae vel late ellipsoideae, laeves, amyloideae. Basidia 27–37 — 7.2–9.6(–11.3) µm, 4-sporigera, clavata. Cheilocystidia 24–59 — 7.2–16 µm, clavata, irregulariter lageniformia vel fusiformia, apice varie elongata, interdum ramosa. Pleurocystidia nulla. Hyphae pileipellis 2.4–4.8(–8.1) µm in diametro, laeves vel surculis inflatis, simplicibus, 2.0–15.2 (–23) — 1.6–6.4 µm munitae. Hyphae stipitipellis 2.0–3.2 µm in diametro, laeves vel surculis sparsis aut confertis, 3.2–22 — 3.2–9.6 µm munitae; cellulae terminales abundantes, surculis inflatis, illis hypharum simillimis, munitae. Fibulae adsunt. Caespitosa in lignum.
 
Taxon name: