Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Pileus 25-40 mm, explanatus, ad medium leviter umbonatus, hygrophanus, rubrobrunneus dein alutaceus et rugulosus, iove pluvio striatus, residuis tenuibus veli albi ad marginem obtectus. Lamellae adnato-emarginatae vel leviter decurrentes, confertae, pallide rubro-brunneae sed in senectute purpurascentes, acie haud rubro lineata. Stipes 28-45 — 2-4 mm, cylindraceus vel ad basim inflatus, sericeus, apice pruinosus. Caro parce conspicua, alba, immutabilis, inodora. Sporae 5,0-6,0 — 3,0-3,7 µm, in adverso visu ovoideo-cylindraceae vel ellipsoideae vel etiam cylindraceo-ellipsoideae, lateraliter phaseoliformes vel subphaseoliformes, subopacae, leves, poro apicali manifesto praeditae. Basidia 10-18 — 5-7 µm, tetraspora. Pleurocystidia 30-45 — 8-13,7 — 4,5-8 µm, sat numerosa, utriformia, fusoideo-utriformia vel lageno-utriformia, superne obtusa, hyalina, interdum crassitunicata. Cheilocystidia pleurocystidioidea 17-37 — 8-12 — 4-6,8 µm, plus minusve numerosa, utriformia, superne subconstricta vel haud constricta, interdum crassitunicata, pigmento intraparietali fulvo-brunneo impleta; paracystidia 9-21 — 8-15 µm, sat numerosa. Pileipellis ex cellulis globosis 20-30 (40) µm latis efformata. Textura veli filamentosa. Fibulae numerosae.
Hab.: gregaria in piceto, ad terram in loco ope humana praesentia immutato.
Typus: Austria, Carinthia, prope Hermagor atque Pressegger, 26. IX.2009, leg. L. Lorenzon, N. Matocec et I. Kušan, holotypus in herbario MCVE, sub n. 25611, conservatur.
 
Taxon name: