Search on : Taxa descriptions

 


   
Description type:Latin diagnosis 
Description:Stereopsis D.A. Reid, Nova Hedwigia, Beih. 18: 290, 1965.
Type species: Thelephora radicans Berk., J. Bot., London 3: 190, 1844.
Sporophora lignicola vel terrestrial sed tum ad lignum subterraneum probabiliter affixa, coriacea, pleuropodia, ligulata, spathulata, flabellata, pseudoinfundibuliformia, raro infundibuliformia, nonnumquam lobata, sed in Stereopsi hiscente (Berk. & Curt.) Reid plerumque clavarioidea. Superficies superior glabra, in sicco saepe radianter rugulosa. Superficies inferior laevis vel obscuro radianter rugulosa. Hypharum systema monomiticum. Hyphae generatoriae, ramosae, hyalinae vel subhyalinae, septatae, muris tenuibus; fibulae praesentes vel absentes. Cuticula absens. Hymenium crassescens. Cystidia absentia. Gloeocystidia si presentia, immersa, elongata, angustata, subcylindrica, muris tenuibus vel leviter crassiusculis. Basidia hyalina, elongato-clavata, bi- vel quadrispora. Sporeae leaves, hyalinae, nonamyloideae, late ellipsoideae vel subglobosae, muris tenuibus, saepe distincte lateraliter apiculatae.
 
Taxon name: